- SAMPHORAE
- SAMPHORAEGraece Σαμφόραι, equi dicebantur in Circensibus, qui literâ Σὰν, i. e. sigma, notati erant. Graeci enim duas praecipue literas imprimebant equis, Sigma et Coppa, unde Κοππατίαι et Σαμφόραι equi; iam ab Anacreontis tempore,Ε᾿ν ἰχίοις μὲν τπποιΠυρὸς χάραγμ᾿ ἔχουσιIn coxis quidem equiIgnis characterem habent.Hesych. Σαμφόρας, Σαμφόραι ἵπποι λέγονται, οἷς ἐπικεχάρακται τὸ Σ ςτοιχεῖον, τοῦτο γὰρ Σὰν ἔλεγον. Veteres namque Σὰν et Σὰμ, pro Sigma, dixêre; unde qui armo inustum Σὰν ferebant, Σαμφόραι appellati. Ubi probe notandum τὸ Σὰν hîc non esse episemon illud Graecorum, quod in numeris significat D cccc. uti Scholiastes Aristophanis id sumpsiv, qui Σὰν illud ex sigma et Πῖ compositum esse dicit, quod verum est de illo episemo; adeoque Σαμφόρας dictos interpretatur; οἱς προηγεῖται τὸ ... καὶ παρὰ Γραμματικοῖς οὕτω διδάοκεται καὶ καλεῖται Κόππα. Pure enim id sigma est, Aeolibus sic dictum, qui a Doribus hanc literam Σᾶμα appellantibus id hausêre. Itaque nota haec, fuit effigies Romani C. Vide Salmas. ad Solin. p. 891. et 892.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.